Nona
Sl 35,10-17 · 5/6
Sl 35(34),10-17
O justo perseguido II
Ómnia ossa mea dicent: "Dómine, quis símilis tibi? Erípiens ínopem a fortióribus eius, egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
Surgéntes testes iníqui, quæ ignorábam interrogábant me.
Retribuébant mihi mala pro bonis, orbitátem ánimæ meæ.
Ego autem, cum ægrótarent illi, induébar cilício; humiliábam in ieiúnio ánimam meam, et orátio mea in sinu meo revertebátur.
Quasi ad próximum, quasi ad fratrem nostrum sic ambulábam, quasi lugens et contristátus sic incurvábor.
Et in infirmitáte mea lætáti sunt et convenérunt; congregáti sunt super me et nesciébam; conscindébant et non cessábant.
Cum simulatóribus subsannántes cum subsannatióne frénderunt contra me déntibus suis.
Dómine, quámdiu vidébis? Réstrue ánimam meam a malefíciis eórum, a leónibus únicam meam.