Nona
Sl 32 · 3/6
Sl 32(31)
Feliz o perdoado
Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus vir cui non imputávit Dóminus iniquitátem nec est in spíritu eius dolus.
Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die.
Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua; convérsus est humor meus in siccitátes æstátis.
Delíctum meum cógnitum tibi feci et iniquitátem meam non abscóndi. Dixi: "Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino"; et tu remisísti impietátem peccáti mei.
Pro hoc orábit ad te omnis sanctus in témpore opportuno; in dilúvio aquárum multárum ad eum non accédent.
Tu es refúgium meum, a tribulatióne servábis me; exsultatióne liberatiónis circúmdabis me.
Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via qua gradiéris; firmábo super te óculos meos.
Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus; in camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non accédunt ad te.
Multi dolóres sunt ímpio; qui autem sperat in Dómino, misericórdia circúmdabit eum.
Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, et gloriámini, omnes recti corde!