Ofício de Leituras
O verdadeiro culto II
"Audi, pópulus meus, et loquar; Israel, et testificábor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
Non in sacrifíciis tuis árguam te, holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
Non accípiam de domo tua vítulos neque de grégibus tuis hircos,
quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, iuménta in móntibus et boves.
Cognóvi ómnia volatília cæli, et quod movétur in agro, mecum est.
Si esuríero, non dicam tibi; meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
Numquid manducábo carnes taurórum aut sánguinem hircórum potábo?
Ímmola Deo sacrifícium laudis et redde Altíssimo vota tua;
et ínvoca me in die tribulatiónis: éruam te, et honorificábis me."