Ofício de Leituras
Confiança dos humildes
Ut quid, Dómine, stas a longe, abscónderis in opportunitátibus, in tribulatióne?
Dum supérbit ímpius, incénditur pauper; comprehendúntur in consíliis quæ cógitant.
Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, et ávarus benedícit, contémnit Dóminum.
Ímpius secúndum altitúdinem iræ suæ non requírit; "Non est Deus" omnes cogitatiónes eius.
Firmæ sunt viæ illíus in omni témpore; longe sunt iudícia tua a fácie eius; omnes inimícos suos dispérgit.
Dicit enim in corde suo: "Non movébor; a generatióne in generatiónem sine malo."
Cuius maledictióne os plenum est et amaritúdine et dolo; sub lingua eius labor et iniúria.
Sedet in insídiis vicórum; in occúltis intérficit innocéntem; óculi eius in páuperem respíciunt.
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua; insidiátur, ut rápiat páuperem; rapit páuperem, dum áttrahit eum in retíaculum suum.
Incúrvat se et déprimit se, et cadit in robústos pauper.
Dicit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, avértit fáciem suam, non vidébit in finem."
Exsúrge, Dómine Deus, exálta manum tuam; ne obliviscáris páuperum.
Propter quid contémnit ímpius Deum? Dicit enim in corde suo: "Non requíres."
Vidísti, quóniam tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper; órphano tu es adiútor.
Cóntere brácchium peccatóris et malígni; quǽres iniquitátem eius et non invénies.
Dóminus Rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi; periérunt gentes de terra eius.
Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; firmásti cor eórum, inténdit auris tua,
ut iúdices pupíllo et humíli, ut non appónat ultra magnificáre se homo de terra.