Ofício de Leituras
Sl 9A,12-21 · 5/6
Sl 9A(9),12-21
Apelo à justiça
Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; annuntiáte inter gentes mirabília eius,
quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum; non est oblítus clamórem páuperum.
Miserére mei, Dómine; vide afflictiónem meam de iis, qui me odérunt, qui exáltas me de portis mortis,
ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Exsultábo in salutári tuo.
Inmérsæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt; in reti, quod abscondérunt, comprehénsus est pes eórum.
Cognóscitur Dóminus iudícium fáciens; in opéribus mánuum suárum laquéatus est peccátor.
Convertántur peccatóres in inférnum, omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
Quóniam non in finem oblivíscitur páuper; spes páuperum non períbit in ætérnum.
Exsúrge, Dómine, non præváleat homo; iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
Pone, Dómine, timórem eis; sciant gentes quóniam hómines sunt.