Ofício de Leituras
Deus é meu escudo
Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me;
multi dicunt ánimæ meæ: "Non est salus ipsi in Deo eius."
Tu autem, Dómine, clipeus circa me es, glória mea et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi, et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego cubúi et dormívi et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
Non timébo mília pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine; salvum me fac, Deus meus.
Quóniam percussísti omnes adversántes mihi sine causa; dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus; super pópulum tuum benedíctio tua.