Ofício de Leituras
O Messias, rei universal
Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis funicúlos eórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constitúi regem meum super Sion, montem sanctum meum."
Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos."
Et nunc, reges, intellégite; erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beáti omnes qui confídiunt in eo.