Ofício de Leituras
Sl 1 · 3/6
Sl 1
Os dois caminhos
Beátus vir qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in cáthedra pestiléntiæ non sedit,
sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dat in témpore suo; et fólium eius non défluet, et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis quem próicit ventus.
Ídeo non resúrgent ímpii in iudício, neque peccatóres in concílio iustórum,
quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.