Ofício de Leituras
Deus me conhece I
Éripe me, Dómine, ab hómine malo; a viro violénto éripe me.
Qui cogitavérunt malítias in corde, tota die constituébant prǽlia.
Acuérunt linguas suas sicut serpéntis; venénum áspidum sub lábiis eórum.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris; a viris violéntis éripe me, qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.
Abscondérunt supérbi láqueum mihi et funes; expandérunt rete secus iter, offendícula posuérunt mihi.
Dixi Dómino: «Deus meus es tu; exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ».
Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, obumbrásti super caput meum in die belli.
Ne tráddas, Dómine, desidéria peccatóri; cogitátum eius ne promóveas.
Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos.
Cadent super eos carbónes; in ignem deícies eos, in fóveas, de quibus non resúrgent.
Vir linguósus non dirigétur in terra; virum violéntum mala cápient in extérminium.
Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis et vindíctam páuperum.