Ofício de Leituras
Ação de graças
Iubiláte Deo, omnis terra;
psalmum dícite glóriæ nóminis eius; date glóriam laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua! In multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi; psalmum dicat nómini tuo."
Veníte et vidéte ópera Dei, terribília in consíliis super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam; in flúmine pertransiérunt pede; ibi lætáti sumus in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum; óculi eius super gentes respíciunt; qui irrítant, non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum et audítam fácite vocem laudis eius,
qui pósuit ánimam meam ad vitam et non dedit in commotiónem pedes meos.
Quóniam probásti nos, Deus; igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum; posuísti tribulatiónes in dorso nostro;
imposuísti hómines super cápita nostra. Transívimus per ignem et aquam, et eduxísti nos in refrigérium.
Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea,
quæ distinxérunt lábia mea et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum; ófferam boves cum hircis.
Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi et exaltávi sub lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus; atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam et misericórdiam suam a me.