Ofício de Leituras
Ação de graças I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu tribulántis
et de regiónibus congregávit eos, ab ortu solis et occásu, ab aquilóne et mari.
Erravérunt in solitúdine, in inaquóso; viam civitátis habitáculi non invenérunt.
Esuriéntes et sitiéntes, ánima eórum in ipsis deficiébat.
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum erípuit eos.
Et dedúxit eos in viam rectam, ut irent in civitátem habitatiónis.
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum,
quia satiávit ánimam inánem et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
Sedéntes in ténebris et umbra mortis, vinctos in mendicitáte et ferro,
quia exacerbavérunt elóquia Dei et consílium Altíssimi irritavérunt.
Et humiliátum est in labóribus cor eórum; infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum salvávit eos.
Edúxit eos de ténebris et umbra mortis et víncula eórum disrúpit.
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum,
quia contrívit portas ǽreas et vectes férreos confrégit.