Ofício de Leituras
Sl 69,23-37 · 5/6
Sl 69(68),23-37
Paixão do justo III
Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum et retributiónes in scándalum.
Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant; et dorsum eórum semper incúrva.
Effúnde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
Fiat habitátio eórum desérta, et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
Quóniam, quem tu percussísti, persecúti sunt, et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, et non intrent in iustítiam tuam.
Deleántur de libro vivéntium et cum iustis non scribántur.
Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscípiat me.
Laudábo nomen Dei cum cántico et magnificábo eum in laude.
Et placébit Dómino super bovem, super vítulum córnua producéntem et úngulas.
Vídeant pauperes et laeténtur; quærite Deum, et vivet ánima vestra.
Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.
Laudent illum cæli et terra, maria et ómnia, quæ in eis movéntur,
quóniam Deus salvábit Sion et ædificábit civitátes Iudæ; et inhabitábunt ibi et hereditáte acquírent eam.
Et semen servórum eius possidébit eam, et qui díligunt nomen eius habitábunt in ea.