Ofício de Leituras
Sl 44,10-20 · 4/6
Sl 44(43),10-20
Lamento nacional II
Nunc autem reppulísti et confudísti nos et non egrediéris in virtútibus nostris.
Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros, et qui odérunt nos diripuérunt sibi.
Dedísti nos tamquam oves ad escam et in géntibus dispersísti nos.
Vendidísti pópulum tuum sine prétio, et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.
Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, subsannatiónem et derisum iis qui sunt in circúitu nostro.
Posuísti nos in similitúdinem géntibus, commotiónem cápitis in pópulis.
Tota die verecúndia mea contra me est, et confúsio faciéi meæ coopéruit me
a voce exprobrántis et obloquéntis, a fácie inimíci et persecutóris.
Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te et iníque non égimus in testaménto tuo.
Et non recéssit retro cor nostrum, et non declinavérunt gressus nostri a sémita tua,
quóniam deiecísti nos in loco dracónum et operuísti nos umbra mortis.