Ofício de Leituras
Hino à misericórdia I
Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, qui sanat omnes infirmitátes tuas,
qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus,
qui replet in bonis desidérium tuum; renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
Fáciens iustítias Dóminus et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
Notas fecit vias suas Móysi, fíliis Israel voluntátes suas.