Ofício de Leituras
Sl 106,34-48 · 5/6
Sl 106(105),34-48
Confissão nacional III
Non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis,
et commíxti sunt inter gentes et didicérunt ópera eórum
et serviérunt sculptílibus eórum, et factum est illis in scándalum.
Et immolavérunt fílios suos et fílias suas dæmóniis.
Et effudérunt sánguinem innocéntem, sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan. Et infécta est terra sanguínibus,
et contaminári sunt in opéribus suis et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum et abominátus est hereditátem suam.
Et trádidit eos in manus géntium, et domináti sunt eórum, qui odérant eos.
Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum.
Multas vices liberávit eos; ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
Et vidit cum tribularéntur, cum audíret clamórem eórum.
Et memor fuit testaménti sui et pænítuít eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
Et dedit eos in miseratiónes in conspéctu ómnium, qui céperant eos.
Salvos fac nos, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, ut confiteámur nómini sancto tuo et gloriémur in laude tua.
Benedíctus Dóminus Deus Israel a sǽculo et usque in sǽculum. Et dicet omnis pópulus: «Amen!».