Ofício de Leituras
Confissão nacional II
Fecérunt vítulum in Horeb et adoravérunt scúlptile.
Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem vituli comedéntis fenum.
Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, qui fecit magnália in Ægýpto,
mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro.
Et dixit ut dispérderet eos, nisi Móyses eléctus eius stetísset in confractióne in conspéctu eius, ut avérteret iram eius, ne dispérderet eos.
Et pro níhilo habuérunt terram desiderabilem; non credidérunt verbo eius.
Et murmurávérunt in tabernáculis suis; non exaudiérunt vocem Dómini.
Et elevávit manum suam super eos, ut prostérneret eos in desérto,
et ut deíceret semen eórum in natiónibus et dispérgeret eos in regiónibus.
Et initiáti sunt Beélphegor et comedérunt sacrifícia mortuórum.
Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, et irruit in eos ruína.
Et stetit Phínees et iudicávit, et cessávit quassátio.
Et reputátum est ei in iustítiam in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Et irritavérunt eum ad aquas Contradictiónis, et vexátus est Móyses propter eos,
quia exacerbavérunt spíritum eius, et distinxit lábiis suis.