Ofício de Leituras
Sl 106,1-18 · 3/6
Sl 106(105),1-18
Confissão nacional I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Quis loquétur poténtias Dómini, audítas fáciet omnes laudes eius?
Beáti, qui custódiunt iudícium et fáciunt iustítiam in omni témpore.
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo,
ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ, ut laudéris cum hereditáte tua.
Peccávimus cum pátribus nostris, iníque gessímus, impietátem fécimus.
Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua; non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ. Et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
Et salvávit eos propter nomen suum, ut notam fáceret poténtiam suam.
Et increpávit mare Rubrum, et exsiccátum est, et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
Et salvávit eos de manu odiéntis et redémit eos de manu inimíci.
Et opéruérunt aquæ tribulántes eos; unus ex eis non remánsit.
Et credidérunt verbis eius et cantavérunt laudem eius.
Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius, et non sustinuérunt consílium eius.
Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto et tentavérunt Deum in inaquóso.
Et dedit eis petitiónem ipsórum et misit saturitátem in ánimas eórum.
Et irritavérunt Móysen in castris, Aaron sanctum Dómini.
Apérta est terra et deglutívit Dathan et opéruit super congregatiónem Abíram.
Et exársit ignis in congregatióne eórum; flamma combússit peccatóres.