Ofício de Leituras
Maravilhas de Deus III
Misit ténebras et obscurávit, et non exacerbavérunt sermónes eius.
Convértit aquas eórum in sánguinem et mortificávit pisces eórum.
Edídit terra eórum ranas in penetrálibus regum ipsórum.
Dixit, et venit cœnomýia et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
Dedit illis grándinmem pro plúvia, ignem comburéntem in terra ipsórum.
Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum et contrívit lignum fínium eórum.
Dixit, et venit locústa et bruchus, cuius non erat númerus,
et comédit omne fenum in terra eórum et comédit fructum terræ eórum.
Et percússit omne primogénitum in terra eórum, primítias omnis labóris eórum.
Et edúxit eos cum argénto et auro, et non erat in tríbubus eórum infírmus.
Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, quia incúbuit timor eórum super eos.
Expándit nubem in protectiónem et ignem, ut lucéret per noctem.
Petiérunt, et venit cotúrnix, et pane cæli saturávit eos.
Dirupít petram et fluxérunt aquæ; abiérunt in sicco flúmina.
Quóniam memor fuit verbi sancti sui, quod hábuit ad Abraham servum suum.
Et edúxit pópulum suum in exsultatióne et eléctos suos in lætítia.
Et dedit illis regiónes géntium, et labórem populórum possedérunt,
ut custódiant præcépta eius et leges eius servent.