Ofício de Leituras
Maravilhas de Deus II
Et vocávit famem super terram; omne firmaméntum panis contrívit.
Misit ante eos virum: in servum venúndatus est Ioseph.
Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsit ánimam eius,
donec venírét verbum eius. Elóquium Dómini ignívit eum.
Misit rex et solvit eum, dominátor populórum et dimísit eum.
Constítuit eum dóminum domus suæ et príncipem omnis possessiónis suæ,
ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum et senes eius prudéntiam dóceret.
Et intrávit Israel in Ægýptum, et Iacob accola fuit in terra Cham.
Et auxit pópulum suum veheménter et firmiórem fecit eum inimícis eius.
Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius et dolum fácerent in servos eius.
Misit Móysen servum suum, Aaron, quem elégit.
Pósuit in eis verba signórum suórum et prodigiórum in terra Cham.