Ofício de Leituras
Fidelidade de Deus II
Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: "Pósui adiutórium in poténte; exaltávi eléctum de plebe.
Invéni David servum meum; óleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea auxíliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Non decípiet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non affiget eum.
Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius et odiéntes eum percútiam.
Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
Et ponam super mare manum eius et super flúmina déxteram eius.
Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, Deus meus et rupes salútis meæ.'
Et ego primogénitum ponam illum, excélsum super reges terræ.
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam, et testaméntum meum fidéle ipsi.
Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius et thronum eius sicut dies cæli.
Si derelíquerint fílii eius legem meam et in iudíciis meis non ambuláverint,
si iustítias meas profanáverint et mandáta mea non custodiérint,
visitábo in virga iniquitátes eórum et in verberibus peccáta eórum;
misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo neque nocébo in veritáte mea.
Non violábo testaméntum meum et, quæ egréssa sunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
Semel iurávi in sancto meo: David non mentiétur.
Semen eius in ætérnum manébit et thronus eius sicut sol in conspéctu meo.
Sicut luna statuétur in ætérnum et testis in cælo fidélis."