Ofício de Leituras
Sl 89,2-19 · 3/6
Sl 89(88),2-19
Fidelidade de Deus I
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo; in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Quóniam dixísti: "In ætérnum misericórdia ædificábitur"; in cælis firmábis veritátem tuam.
"Dispósui testaméntum elécto meo, iurávi David servo meo:
Usque in ætérnum stabilíam semen tuum et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam."
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino? Quis símilis erit Dómino in fíliis Dei?
Deus, qui terríbilis est in consílio sanctórum, magnus et metuéndus super omnes, qui in circúitu eius sunt.
Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
Tu domináris potestáti maris; motum flúctuum eius tu mítigas.
Tu humiliásti sicut vulnerátum Rahab; in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
Tui sunt cæli et tua est terra; orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
Aquilónem et austrum tu creásti; Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
Tuum bráchium cum poténtia; firmáta est manus tua, et exaltáta est déxtera tua.
Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ; misericórdia et véritas prǽcedunt fáciem tuam.
Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem; Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt.
In nómine tuo exsultábunt tota die et in iustítia tua exaltabúntur.
Quóniam decor virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
Quia Dómini est clípeus noster et Sancti Israël rex noster.