Ofício de Leituras
As lições da história V
Et tentavérunt et provocavérunt Deum excélsum et testimónia eius non custodiérunt.
Et avertérunt se et prǽvaricáti sunt sicut patres eórum; convérsi sunt in arcum práva.
Et provocavérunt eum in excélsis suis, et in sculptílibus suis ad æmulatiónem provocavérunt eum.
Audívit Deus et sprévit et reprobávit valde Israël.
Et réliquit tabernáculum Silo, tentórium, quod collocávit inter hómines.
Et trádidit in captivitátem virtútem suam et pulchritúdinem suam in manus inimíci.
Et conclúsit in gládio pópulum suum et hereditátem suam sprévit.
Iúvenes eórum comédit ignis, et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, et víduæ eórum non sunt deflétæ.
Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, tamquam potens crapulátus a vino.
Et percússit inimícos suos in posterióra; oppróbrium sempitérnum dedit illis.
Et réprobávit tabernáculum Ioseph et tribum Éphraim non elégit;
sed elégit tribum Iuda, montem Sion, quem diléxit.
Et ædificávit sicut unicórnium sanctuárium suum, sicut terram, quam fundávit in sǽcula.
Et elégit David servum suum et ábstulit eum de grégibus óvium;
de post fetántes accépit eum pascere Iacob pópulum suum et Israël hereditátem suam.
Et pavit eos in innocéntia cordis sui et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.