Ofício de Leituras
As lições da história IV
Quóties provocavérunt eum in desérto; in iram concitavérunt eum in terra inaquósa!
Et convérsi sunt et tentavérunt Deum et Sanctum Israël exacerbavérunt.
Non sunt recordáti manus eius, die qua redémit eos de manu tribulántis;
quando pósuit in Ægýpto signa sua et prodígia sua in campo Táneos.
Et convértit in sánguinem flúmina eórum et rivos eórum, ut non bíberent.
Misit in eos cynomýiam, et comédit eos; et ranam, et dispérdidit eos.
Et dedit ærúgini fructus eórum et labóres eórum locústæ.
Et occídit in grándine víneas eórum et sýcomoros eórum in pruína.
Et trádidit grándini iuménta eórum et greges eórum fulguríbus.
Misit in eos iram indignatiónis suæ, indignatiónem et iram et tribulatiónem, immissiónes per ángelos malos.
Líberam fecit sémitam iræ suæ; non pepércit a morte animábus eórum et iuménta eórum in morte conclúsit.
Et percússit omne primogénitum in Ægýpto, primítias labóris eórum in tabernáculis Cham.
Et ábstulit sicut oves pópulum suum et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt; et inimícos eórum opéruit mare.
Et indúxit eos in fines sanctos suos, montem, quem acquisívit déxtera eius.
Et eiécit a fácie eórum gentes et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israël.