Ofício de Leituras
Sl 72,12-20 · 4/6
Sl 72(71),12-20
O rei messiânico II
Quia liberábit páuperem clamántem et inópem, cui non est adiútor.
Parcet páuperi et ínopi et ánimas páuperum salvas fáciet.
Ex usúra et iniquitáte rédimet ánimas eórum, et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ; et orábunt de ipso semper, tota die benedícent ei.
Erit abundántia fruménti in terra in summis móntium; super Líbanum extollétur fructus eius, et florébunt de civitáte sicut fenum terræ.
Sit nomen eius benedíctum in sǽcula; ante solem permanébit nomen eius. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes beatíficent eum.
Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israël, qui facit mirabília solus.
Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; et replébitur maiestáte eius omnis terra. Amen, amen.