Ofício de Leituras
O justo Juiz
Si vere útique iustítiam loquímini, recta iudicáte, fílii hóminum!
Étenim in corde iniquitátes operámini; in terra violéntiam manus vestræ appéndunt.
Alienáti sunt peccatóres ab útero, erravérunt ab útero, locúti sunt falsa.
Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis, sicut áspidis surdæ et obturántis aures suas,
quæ non exáudit vocem incantántium et venéfici incantántis sapiénter.
Deus, contére dentes eórum in ore ipsórum; molas leónum confrínge, Dómine.
Evanéscant sicut aqua decúrrens; inténdant arcum, donec infirméntur.
Sicut limax, quæ tabéscens ábscedit; sicut abortívum mulíeris, quod non vidit solem.
Antéquam intéllegant ollæ vestræ rhamnum, sicut vivéntes sicut in ira absorvébit eos.
Lætábitur iustus, cum víderit vindíctam; manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
Et dicet homo: "Útique est fructus iusto; útique est Deus iúdicans in terra."