Ofício de Leituras
Hino ao Criador III
Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti; impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum mánibus; illic reptília, quorum non est númerus, animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertránsient; Levíathan, quem formásti, ut lúderet in eo.
Omnia ad te exspéctant, ut des illis escam in témpore.
Dante te illis, cólligent; aperíente te manum tuam, saturabúntur bonitáte.
Avértente autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sǽculum; lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram et facit eam trémere, qui tangit montes et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, psallam Deo meo, quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum; ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra et ímpii ultra non sint. Bénedic, ánima mea, Dómino.