Laudes
Sl 36 · 3/11
Sl 36(35)
Malícia do ímpio, bondade de Deus
Ant.In lúmine tuo vidébimus lumen.
Dixit iníustus ut delínquat in seípso; non est timor Dei ante óculos eius.
Quóniam blandiénter agit secum in conspéctu eius, ut invéniat iniquitátem suam ad odiéndum.
Verba oris eius iníquitas et dolus; nóluit intellégere ut bene ágeret.
Iniquitátem meditátur in cubíli suo; assístit in via non bona, malum non respúit.
Dómine, in cælo misericórdia tua et fidélitas tua usque ad nubes.
Iustítia tua sicut montes Dei; iudícia tua abýssus multa. Hóminem et iuméntum salvábis, Dómine.
Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! Fílii hóminum in tégmine alárum tuárum speránt.
Saturabúntur de ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
Quóniam apud te fons vitæ; in lúmine tuo vidébimus lumen.
Prætténde misericórdiam tuam sciéntibus te et iustítiam tuam iis qui recto sunt corde.
Non véniat mihi pes supérbiæ, et manus peccatórum non móleat me.
Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem; expúlsi sunt nec potuérunt stare.
Repete-se a antífona.