Laudes
Cântico de Davi
Ant.Tu, Dómine, domináris ómnium.
Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri, a sǽculo et usque in sǽculum.
Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória et victória et laus; cuncta enim in cælo et in terra tua sunt; tuum, Dómine, regnum et tu es super omnes príncipes.
Tuæ sunt divítiæ et tua est glória; tu domináris ómnium. In manu tua fortitúdo et poténtia; in manu tua magnitúdo et impérium ómnium.
Nunc ergo, Deus noster, confitémur tibi et laudámus nomen glóriæ tuæ.
Repete-se a antífona.