Laudes
Sl 63 · 3/11
Sl 63(62)
A alma sedenta de Deus
Ant.Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo.
Deus, Deus meus es tu; de luce vígilo ad te. Sitívit in te ánima mea; quam multiplicíter tibi caro mea, in terra desérta et inaquósa et invia.
Sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te,
quia fuísti adíutor meus et in umbra alárum tuárum exsultábo.
Adhǽsit ánima mea post te; me suscépit déxtera tua.
Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam; introíbunt in inferiora terræ,
tradéntur in manus gládii; partes vúlpium erunt.
Rex vero lætábitur in Deo; gloriabúntur omnes, qui iurant in eo, quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Repete-se a antífona.