Laudes
Fragilidade do homem
Ant.Dómine, refúgium factus es nobis.
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne in generatiónem.
Priúsquam montes fierent aut formarétur terra et orbis, a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
Revértis hóminem usque ad contrítum et dicis: "Revertímini, fílii hóminum."
Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, et custódia in nocte.
Torréntes facis eos, somnus erunt; mane sicut herba tránsiens,
mane flóret et tránsit, véspere decídit et aréscit.
Quia defécimus in ira tua et in furóre tuo conturbáti sumus.
Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, occúlta nostra in lúmine vultus tui.
Quóniam omnes dies nostri transiérunt in ira tua; consúmpsimus annos nostros quasi murmur.
Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni aut, si in potentátibus, octogínta anni; et ámplius eórum labor et dolor, quóniam cito tránsit, et avolámus.
Quis novit potestátem iræ tuæ et secúndum timórem tuum iram tuam?
Dinumeráre dies nostros sic doce, ut induámus cor sapiéntiæ.
Convértere, Dómine; usquequo? Et deprecábilis esto super servos tuos.
Réple nos matutína misericórdia tua, et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, annis, quibus vídimus mala.
Apparéat servis tuis opus tuum et fíliis eórum decor tuus.
Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
Repete-se a antífona.