Laudes
Preces · 9/11
Preces
Christum, fontem vitæ et sanctitátis, supplíciter deprecémur:
Resposta
Dírige nos, Dómine, in viis tuis.
Dómine Iesu, qui in officína Nazaréna laborásti, ópera mánuum nostrárum dírige et sanctífica,
R.
Dírige nos, Dómine, in viis tuis.
Da nobis hódie in labóre fidéles esse, et quæ bona sunt operári cum patiéntia,
R.
Dírige nos, Dómine, in viis tuis.
Fac nos servos inútiles nos cognóscere, qui tantum quod debémus fecérimus,
R.
Dírige nos, Dómine, in viis tuis.
Da nobis grátiam ut in próximis nostris te agnoscámus et illis cum caritáte serviámus,
R.
Dírige nos, Dómine, in viis tuis.