Laudes
Sl 96 · 5/11
Sl 96(95)
Cântico novo ao Senhor
Ant.Cantáte Dómino et benedícite nómini eius.
Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, benedícite nómini eius; annuntiáte de die in diem salutáre eius.
Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius,
quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, terríbilis est super omnes deos,
quóniam omnes dii populórum idóla, Dóminus autem cælos fecit.
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu eius, sanctimónia et magnificéntia in sanctuário eius.
Afférte Dómino, famíliæ populórum, afférte Dómino glóriam et poténtiam;
afférte Dómino glóriam nóminis eius. Tóllite hóstias et introíte in átria eius;
adoráte Dóminum in splendóre sancto. Contremíscite a fácie eius, univérsa terra;
dícite in géntibus: «Dóminus regnávit!». Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; iudicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius;
gáudeant campi et ómnia, quæ in eis sunt. Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum
a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram. Iudicábit orbem terræ in iustítia et pópulos in veritáte sua.
Repete-se a antífona.