Laudes
Sl 8 · 5/11
Sl 8
Grandeza do homem
Ant.Dómine, Dóminus noster, quam admirábile.
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Qui posuísti maiestátem tuam super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem.
Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas, quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Omnia subiecísti sub pédibus eius:
oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Repete-se a antífona.