Laudes
Cântico de Moisés
Ant.Rectos fac nos, Dómine.
Audíte, cæli, quæ loquor; * áudiat terra verba oris mei.
Concréscat ut plúvia doctrína mea, * fluat ut ros elóquium meum, quasi imber super herbam et quasi stillæ super grámina.
Quia nomen Dómini invocábo: * date magnificéntiam Deo nostro.
Petra, perfécta sunt ópera eius, * quia omnes viæ eius iudícium; Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, * iustus et rectus.
Peccavérunt ei non fílii eius in sórdibus suis, * generátio prava atque pervérsa.
Hæcine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens? * Numquid non ipse est pater tuus, qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te?
Meménto diérum antiquórum, * cógita generatiónes síngulas; intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, * maióres tuos, et dicent tibi.
Quando dividébat Altíssimus gentes, * quando separábat fílios Adam, constítuit términos populórum * iuxta númerum filiórum Israel.
Pars autem Dómini pópulus eius, * Iacob funículus hereditátis eius.
Invénit eum in terra desérta, * in loco horróris et vastæ solitúdinis; circumdúxit eum et instrúxit, * et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos * et super eos vólitans, expándit alas suas et assúmpsit eum * atque portávit in úmeris suis.
Dóminus solus dux eius fuit, * et non erat cum eo deus aliénus.
Repete-se a antífona.