Laudes
Louvor a Deus no sábado
Ant.Bonum est confitéri Dómino.
Bonum est confitéri Dómino et psállere nómini tuo, Altíssime,
annuntiáre mane misericórdiam tuam et veritátem tuam per noctem,
in decachórdo et psaltério, cum cántico in cíthara.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Quam magnáta sunt ópera tua, Dómine! Nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
Vir insípiens non cognóscet, et stultus non intélleget hæc.
Cum germinábunt peccatóres sicut fenum et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem, ut intéreant in sǽculum sǽculi,
tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt, et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
Et exaltábis sicut unicórnis cornu meum; perfúsus sum óleo úberi.
Et respéxit óculus meus inimícos meos, et insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Plantáti in domo Dómini, in átriis Dei nostri florébunt.
Adhuc fructificábunt in senécta úberi et bene vegetántes erunt,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus, fortitúdo mea, et non est iníquitas in eo.
Repete-se a antífona.