Laudes
Sl 81 · 5/11
Sl 81(80)
Exortação na festa
Ant.Exsultáte Deo adiutóri nostro.
Exsultáte Deo adiutóri nostro; iubiláte Deo Iacob.
Súmite psalmum et date týmpanum, psaltérium iucúndum cum cíthara.
Buccináte in neoménia tuba, in pleniúnio, in die sollemnitátis vestræ.
Quia præcéptum in Israël est, iudícium Dei Iacob.
Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti; linguam, quam non nóverat, audívit.
"Divérti ab onéribus dorsum eius; manus eius a cóphino recesérunt.
In tribulatióne invocásti me, et liberávi te; exaudívi te in abscóndito tempestátis; probávi te apud aquas Contradictiónis.
Audi, pópulus meus, et testificábor tibi; Israël, si audíeris me!
Non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti; diláta os tuum, et implébo illud.
Et non audívit pópulus meus vocem meam, et Israël non inténdit mihi.
Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum; ibunt in consíliis suis.
Si pópulus meus audísset me, Israël si in viis meis ambulásset!
Pro níhilo iníquos eórum humiliássem et super tribulántes eos misissem manum meam.
Qui odérunt Dóminum, mentiéntur ei, et erit tempus eórum in sǽcula.
Et cibávit eos ex ádipe fruménti et de petra melle saturávit eos."
Repete-se a antífona.