Laudes
Meditação sobre o passado
Ant.Voce mea ad Dóminum clamávi.
Voce mea ad Deum clamávi, voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi; manus meæ nocte exténtæ sunt et non cessant; rénuit consolári ánima mea.
Memor sum Dei et gemo; méditor, et déficit spíritus meus.
Tenuísti vigilántias oculórum meórum; conturbátus sum et non sum locútus.
Cogitávi dies antíquos et annos sæculórum.
Memor sum in nocte cánticorum meórum; cum corde meo méditor, et scrutátur spíritus meus.
"Numquid in sǽcula proíciet Dóminus et non appónet, ut complacitiór sit adhuc?
Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, a generatióne in generatiónem?
Aut obliviscétur miseréri Deus? Aut continébit in ira misericórdias suas?"
Et dixi: "Hoc est quod ǽgrotat me, immutátio déxteræ Excélsi."
Memor ero óperum Dómini; quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
Et meditábor in omni ópere tuo et in adinventiónibus tuis meditábor.
Deus, in sancto via tua; quis Deus magnus sicut Deus noster?
Tu es Deus, qui facis mirabília; notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
Redemísti in bráchio pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph.
Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ et timuérunt et conturbátæ sunt abýssi.
Effudérunt aquas nubes; vocem dedérunt nébulæ, étenim sagíttæ tuæ discurrébant.
Vox tonítrui tui in rota; illuminavérunt córuscatiónes tuæ orbem terræ; commóta est et contrémuit terra.
In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis, et vestígia tua non sunt cógnita.
Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron.
Repete-se a antífona.