Laudes
Cântico de vitória
Ant.Hæc est dies quam fecit Dóminus.
Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.
Beáti, qui scrutántur testimónia eius; in toto corde exquírunt eum.
Non enim qui operántur iniquitátem in viis eius ambulavérunt.
Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis.
Útinam dirigántur viæ meæ ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
Tunc non confúndar, cum perspéxero in ómnia mandáta tua.
Confitébor tibi in directióne cordis, cum didícero iudícia iustítiæ tuæ.
Iustificatiónes tuas custódiam; non me derelínquas usquequáque.
In quo corrígit adulescéntior viam suam? In custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te; non repéllas me a mandátis tuis.
In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine; doce me iustificatiónes tuas.
In lábiis meis pronuntiávi ómnia iudícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum, sicut in ómnibus divítiis.
In mandátis tuis exercébor et considerábo vias tuas.
In iustificatiónibus tuis meditábor; non oblivíscar sermónes tuos.
Retríbue servo tuo; vivam et custódiam sermónes tuos.
Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua.
Íncola ego sum in terra; non abscóndas a me mandáta tua.
Concupívit ánima mea desideráre iustificatiónes tuas in omni témpore.
Increpásti supérbos; maledícti, qui declínant a mandátis tuis.
Áufer a me oppróbrium et contémptum, quia testimónia tua custodívi.
Étenim sedérunt príncipes et advérsum me loquebántur; servus autem tuus exercebátur in iustificatiónibus tuis.
Nam et testimónia tua meditátio mea est, et consílium meum iustificatiónes tuæ.
Adhǽsit paviménto ánima mea; vivífica me secúndum verbum tuum.
Vias meas enarravi, et exaudísti me; doce me iustificatiónes tuas.
Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, et exercébor in mirabílibus tuis.
Distillávit ánima mea præ tǽdio; confírma me in verbis tuis.
Viam iniquitátis ámove a me et lege tua miserére mei.
Viam veritátis elégi; iudícia tua propósui.
Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; noli me confúndere.
Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum.
Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, et exquíram eam semper.
Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam et custódiam illam in toto corde meo.
Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, quia ipsam vólui.
Inclína cor meum in testimónia tua et non in avarítiam.
Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; in via tua vivífica me.
Státue servo tuo elóquium tuum, quod in timórem tuum.
Ámove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, quia iudícia tua iucúnda.
Ecce concupívi mandáta tua; in iustítia tua vivífica me.
Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, quia sperávi in sermónibus tuis.
Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, quia in iudíciis tuis supersperávi.
Et custódiam legem tuam semper, in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Et ambulábam in latitúdine, quia mandáta tua exquisívi.
Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum et non confundébar.
Et meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi.
Et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, et exercébor in iustificatiónibus tuis.
Memor esto verbi servo tuo, in quo mihi spem dedísti.
Hæc me consoláta est in humilitáte mea, quia elóquium tuum vivificávit me.
Supérbi iníque agébant usquequáque; a lege autem tua non declinávi.
Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum.
Horror apprehéndit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
Cantábiles mihi erant iustificatiónes tuæ in loco peregrinatiónis meæ.
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, et custodívi legem tuam.
Hæc facta est mihi, quia iustificatiónes tuas exquisívi.
Pórtio mea, Dómine; dixi custodíre verba tua.
Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; miserére mei secúndum elóquium tuum.
Cogitávi vias meas et convérti pedes meos in testimónia tua.
Festinávi et non sum turbátus, ut custódiam mandáta tua.
Funes peccatórum circumpléxi sunt me; et legem tuam non sum oblítus.
Média nocte surgébam ad confiténdum tibi super iudícia iustítiæ tuæ.
Párticeps ego sum ómnium timéntium te et custodiéntium mandáta tua.
Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; iustificatiónes tuas doce me.
Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, secúndum verbum tuum.
Bonitátem et disciplínam et sciéntiam doce me, quia mandátis tuis crédidi.
Priúsquam humiliárer, ego delíqui; nunc autem elóquium tuum custódio.
Bonus es tu et benignitáte tua doce me iustificatiónes tuas.
Multiplex est advérsum me mendácium superbórum; ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
Coagulátum est sicut lac cor eórum; ego vero lege tua delectátus sum.
Bonum mihi quia humiliátus sum, ut discam iustificatiónes tuas.
Bonum mihi lex oris tui super mília auri et argénti.
Manus tuæ fecérunt me et firmavérunt me; da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
Qui timent te vidébunt me et lætabúntur, quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia æquitas iudícia tua et in veritáte tua humiliásti me.
Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, quia lex tua meditátio mea est.
Confundántur supérbi, quia iníque oppressérunt me; ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, ut non confúndar.
Defécit in salutáre tuum ánima mea; in verbum tuum supersperávi.
Defecérunt óculi mei in elóquium tuum dicéntes: «Quando consoláberis me?».
Quia factus sum sicut uter in pruína; iustificatiónes tuas non sum oblítus.
Quot sunt dies servi tui? Quando fácies de persequéntibus me iudícium?
Fodérunt mihi supérbi fóveas, qui non sunt secúndum legem tuam.
Ómnia mandáta tua véritas; iníque persecúti sunt me, ádiuva me.
Paulo minus consumavérunt me in terra; ego autem non derelíqui mandáta tua.
Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, et custódiam testimónia oris tui.
In ætérnum, Dómine, verbum tuum pérmanet in cælo.
In generatiónem et generatiónem véritas tua; fundásti terram, et pérmanet.
Ordinatióne tua persevérat dies, quóniam ómnia sérviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditátio mea est, tunc forte periíssem in humilitáte mea.
In ætérnum non oblivíscar mandáta tua, quia in ipsis vivificásti me.
Tuus sum ego, salvum me fac, quóniam mandáta tua exquisívi.
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me; testimónia tua intelléxi.
Omnis consummatiónis vidi finem; latum mandátum tuum nimis.
Quómodo diléxi legem tuam! Tota die meditátio mea est.
Super inimícos meos prudéntem me fecit mandátum tuum, quia in ætérnum mihi est.
Super omnes docéntes me intelléxi, quia testimónia tua meditátio mea est.
Super senes intelléxi, quia mandáta tua quæsívi.
Ab omni via mala cohibúi pedes meos, ut custódiam verba tua.
A iudíciis tuis non declinavi, quia tu legem posuísti mihi.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, super mel ori meo!
A mandátis tuis intelléxi; proptérea odívi omnem viam mendácii.
Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine, et iudícia tua doce me.
Ánima mea in mánibus meis semper, et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, et de mandátis tuis non errávi.
Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum, quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas in ætérnum propter retributiónem.
Bipartítos ódio hábui, et legem tuam diléxi.
Protéctor meus et scutum meum tu es; in verbum tuum supersperávi.
Declináte a me, malígni, et scrutábor mandáta Dei mei.
Suscípe me secúndum elóquium tuum, et vivam; et non confúndas me ab exspectatióne mea.
Adiúva me, et salvus ero et meditábor in iustificatiónibus tuis semper.
Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, quia mendax cogitátio eórum.
Scóriam reputásti omnes peccatóres terræ; ídeo diléxi testimónia tua.
Horruit a timóre tuo caro mea, et iudícia tua tímui.
Feci iudícium et iustítiam; non derelínquas me calumniántibus me.
Sponde pro servo tuo in bonum; non calumniéntur me supérbi.
Óculi mei defecérunt in salutáre tuum et in elóquium iustítiæ tuæ.
Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, et iustificatiónes tuas doce me.
Servus tuus sum ego; da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
Tempus faciéndi Dómino; dissipavérunt legem tuam.
Ídeo diléxi mandáta tua super aurum et topázion.
Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar; omnem viam mendácii ódio hábui.
Mirabília testimónia tua; ídeo scrutáta est ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui et respirávi, quia mandáta tua desiderábam.
Réspice in me et miserére mei secúndum iudícium diligéntium nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, et non dominétur mei omnis iníquitas.
Rédime me a calúmniis hóminum, ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum et doce me iustificatiónes tuas.
Éxitus aquárum deduxérunt óculi mei, quia non custodiérunt legem tuam.
Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum.
Mandásti iustítiam testimónia tua et veritátem nimis.
Tabéscere me fecit zelus meus, quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
Ignítum elóquium tuum veheménter, et servus tuus diléxit illud.
Adulescéntulus sum ego et contémptus; iustificatiónes tuas non sum oblítus.
Iustítia tua iustítia in ætérnum, et lex tua véritas.
Tribulátio et angústia invenérunt me; mandáta tua meditátio mea.
Æquitas testimónia tua in ætérnum; intelléctum da mihi, et vivam.
Clamávi in toto corde meo: «Exáudi me, Dómine; iustificatiónes tuas requíram».
Clamávi ad te: «Salvum me fac, et custódiam testimónia tua».
Prævéni in matutíno et clamávi; in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias noctis, ut meditárer in elóquiis tuis.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine; secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me nequítiæ; a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, et ómnia mandáta tua véritas.
Inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum fundásti ea.
Vide humilitátem meam et éripe me, quia legem tuam non sum oblítus.
Iúdica causam meam et rédime me; propter elóquium tuum vivífica me.
Longe a peccatóribus salus, quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.
Miseratiónes tuæ multæ, Dómine; secúndum iudícia tua vivífica me.
Multi qui persecúntur me et tríbulant me; a testimóniis tuis non declinávi.
Vidi prævaricántes et tabescébam, quia elóquia tua non custodiérunt.
Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; in misericórdia tua vivífica me.
Princípium verbórum tuórum véritas, et in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum.
Gaudébo ego super elóquia tua, sicut qui invénit spólia multa.
Mendácium ódio hábui et abominátus sum; legem tuam diléxi.
Sépties in die laudem dixi tibi super iudícia iustítiæ tuæ.
Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum.
Exspectábam salutáre tuum, Dómine, et mandáta tua faciébam.
Custodívit ánima mea testimónia tua et diléxit ea veheménter.
Servávi mandáta tua et testimónia tua, quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; iuxta elóquium tuum da mihi intelléctum.
Intret postulátio mea in conspéctu tuo; secúndum elóquium tuum éripe me.
Eructábunt lábia mea hymnum, cum docúeris me iustificatiónes tuas.
Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum, quia ómnia mandáta tua æquitas.
Fiat manus tua, ut salvet me, quóniam mandáta tua elégi.
Concupívi salutáre tuum, Dómine, et lex tua meditátio mea est.
Vivet ánima mea et laudábit te, et iudícia tua adiuvábunt me.
Errávi sicut ovis, quæ périit; quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.
Repete-se a antífona.