Laudes
Sl 48 · 5/11
Sl 48(47)
Glória de Sião
Ant.Magnus Dóminus et laudábilis nimis.
Magnus Dóminus et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, monte sancto eius.
Pulcher colle, gáudium univérsæ terræ mons Sion, latera aquilónis, cívitas Regis magni.
Deus in domibus eius cognóscitur, cum suscípit protectiónem eius.
Quóniam ecce reges congregáti sunt, convenérunt simul;
ipsi vidéntes, sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt;
tremor apprehéndit eos, ibi dolóres ut parturiéntis.
In spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri; Deus fundávit eam in ætérnum.
Cogitávimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; iustítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion, exsúltent fíliæ Iudæ propter iudícia tua.
Circúmdate Sion et circuíte eam; numeráte turres eius.
Pónite corda vestra in antemurálibus eius; percúrrite domos eius, ut enarrétis generatióni altéræ:
Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum; ipse reget nos in sǽcula.
Repete-se a antífona.