Laudes
Sl 33 · 5/11
Sl 33(32)
Hino à Providência
Ant.Recta vóluit Dóminus.
Exsultáte, iusti, in Dómino; rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara; in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum; bene psállite in vociferatióne.
Quia rectum est verbum Dómini, et omne opus eius in fide.
Díligit iustítiam et iudícium; misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli firmáti sunt et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra; ab eo commoveántur omnes inhabitántes orbem,
quóniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília géntium, repróbat cogitatiónes populórum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet, cogitatiónes cordis eius in generatiónem et generatiónem.
Beáta gens cuius est Dóminus Deus eius, pópulus quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus; vidit omnes fílios hóminum.
De præparáto habitáculo suo respéxit super omnes qui hábitant terram,
qui finxit singilátim corda eórum, qui intéllegit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem, et gigas non liberátur in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem; in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
Ecce óculi Dómini super timéntes eum, super sperántes in misericórdia eius,
ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.
Ánima nostra sústinet Dóminum; adiutórium nostrum et scutum nostrum est,
quia in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto eius sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Repete-se a antífona.