Laudes
Cântico de Moisés
Ant.Cantemus Dómino, glorióse enim magnificátus est.
Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: * equum et ascensórem deiécit in mare.
Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, * et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, et glorificábo eum; * Deus patris mei, et exaltábo eum.
Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen eius. * Currus pharaónis et exércitum eius proiécit in mare.
Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; * stetit unda fluens, congregátæ sunt abýssi in médio mari.
Dixit inimícus: «Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, * implébitur ánima mea; evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea.»
Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; * submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
Quis símilis tui in diis, Dómine? * Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra.
Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti, * et portásti eum in fortitúdine tua ad habitáculum sanctum tuum.
Introdúces eos et plantábis in monte hereditátis tuæ, * firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine, sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
Repete-se a antífona.