Completas
Omnípotens sempitérne Deus, qui beáto Petro apóstolo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti, concéde, ut intercessiónis eius auxílio a peccatórum nostrórum néxibus liberémur. Per Christum.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Salve, Regína, Mater misericórdiæ,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.