Completas
Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam tam Præcursórem quam Mártyrem Fílii tui esse voluísti, concéde ut, sicut ille pro iustítia et veritáte strénnue certávit, ita nos eius exémplo fortes pro veritáte fidéi simus. Per Christum.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Salve, Regína, Mater misericórdiæ,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.