Completas
Oração na angústia
Ant.De die clamávi.
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea; inclína aurem tuam ad clamórem meum.
Quia repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropiávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum; factus sum sicut homo sine adiutório,
inter mórtuos liber, sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius, et ipsi de manu tua abscíssi sunt.
Posuísti me in lacu inferióri, in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me confirmátus est furor tuus, et ómnibus flúctibus tuis afflixísti me.
Longe fecísti notos meos a me; posuísti me abominatiónem illis; clausus sum et non egrédior.
Óculi mei languérunt præ inópia. Clamávi ad te, Dómine, tota die; expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília? Aut umbræ surgent et confitebúntur tibi?
Numquid narrábitur in sepúlcro misericórdia tua et véritas tua in perditióne?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua et iustítia tua in terra obliviónis?
Et ego ad te, Dómine, clamávi, et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego et in labóribus a iuventúte mea; portávi iram tuam et conturbátus sum.
Super me transiérunt iræ tuæ, et terróres tui conturba vérunt me.
Circumdedérunt me sicut aqua tota die; circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, et notos meos a me tenebras.
Repete-se a antífona.