Completas
Sl 143,1-11 · 3/7
Sl 143(142),1-11
Súplica penitencial
Ant.Ne condémnes me.
Benedíctus Dóminus, petra mea, qui docet manus meas ad prǽlium et dígitos meos ad bellum.
Misericórdia mea et munítio mea, refúgium meum et liberátor meus; scutum meum, et in ipso sperávi, qui subdit pópulos sub me.
Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? Aut fílius hóminis, quia réputas eum?
Homo vanitáti símilis factus est; dies eius sicut umbra pretereúntes.
Dómine, inclína cælos tuos et descénde; tange montes, et fumigábunt.
Fúlgura coruscatiónem et dissípa eos; emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
Emítte manum tuam de alto; éripe me et líbera me de aquis multis, de manu filiórum alienórum,
quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera mendácii.
Deus, cánticum novum cantábo tibi; in psaltério decachórdo psallam tibi.
Qui das salútem régibus, qui redémisti David servum tuum de gládio malígno.
Éripe me et líbera me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera mendácii.
Repete-se a antífona.