Completas
Oração noturna
Ant.Ecce nunc benedícite Dóminum.
Laudáte nomen Dómini, laudáte, servi, Dóminum,
qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, Israel in peculiárem sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.
Ómnia, quæcúmque vóluit, Dóminus fecit in cælo et in terra, in mari et in ómnibus abýssis.
Edúcens nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit; prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, in pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum et Og regem Basan et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, hereditátem Israel pópulo suo.
Dómine, nomen tuum in ætérnum; Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum.
Os habent et non loquúntur; óculos habent et non vident.
Aures habent et non áudiunt, nec enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant, qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; domus Aaron, benedícite Dómino.
Domus Levi, benedícite Dómino; qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, qui hábitat in Ierúsalem.
Repete-se a antífona.