Completas
Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum collégium sociásti, tríbue, quǽsumus, ut eius interventióne tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Christum.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Regína cæli, lætáre, allelúia,
quia quem meruísti portáre, allelúia,
resurréxit, sicut dixit, allelúia.
Ora pro nobis Deum, allelúia.